Epistola ad Hebraeos*

Caput 11: Versus 22

De ossibus suis mandavit.Adjurans filios Israel, ut asportarent ea in terram promissionis, et reconderent ea in sepulcro patrum suorum, scilicet in spelunca duplici, in qua sepulti sunt Abraham, et Isaac, et Jacob, et caeteri et patres, ubi et Adam et Eva quiescebant. Quod ideo voluerunt, quia in ea terra praeviderunt nasciturum Christum, ut cum eo resurgerent.
(* Traductions européennes)